Encontrados 187 resultados para: Percussit

  • Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia: (Liber I Paralipomenon 18, 12)

  • Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam. (Liber I Paralipomenon 20, 1)

  • Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. (Liber I Paralipomenon 20, 4)

  • Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium. (Liber I Paralipomenon 20, 5)

  • Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus. (Liber I Paralipomenon 20, 7)

  • Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Israël. (Liber I Paralipomenon 21, 7)

  • Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est. (Liber II Paralipomenon 13, 20)

  • Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? (Liber II Paralipomenon 18, 23)

  • Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens: Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis. (Liber II Paralipomenon 20, 37)

  • Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus. (Liber II Paralipomenon 21, 9)

  • Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. (Liber II Paralipomenon 21, 18)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina