Encontrados 133 resultados para: Peccata
Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra. (Evangelium secundum Marcum 11, 26)
Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Lucam 5, 20)
Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Lucam 5, 21)
Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? (Evangelium secundum Lucam 5, 23)
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. (Evangelium secundum Lucam 7, 48)
Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? (Evangelium secundum Lucam 7, 49)
Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. (Evangelium secundum Lucam 11, 4)
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. (Evangelium secundum Ioannem 20, 23)
Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: (Actus Apostolorum 3, 19)
Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. (Actus Apostolorum 22, 16)