Mosaico decorativo

Encontrados 9 resultados para: Peccat

  • Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. (Liber Proverbiorum 14, 21)

  • Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)

  • ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. (Liber Sapientiae 11, 17)

  • Qui peccat in animam suam, pœnitebit: et qui jucundatur in malitia, denotabitur. (Liber Ecclesiasticus 19, 6)

  • Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)

  • Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. (Epistula I ad Corinthios 7, 36)

  • Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. (Epistula I Ioannis 3, 6)

  • Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. (Epistula I Ioannis 3, 8)

  • Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. (Epistula I Ioannis 5, 18)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina