Encontrados 28 resultados para: Pauperis

  • Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; (Liber Proverbiorum 19, 7)

  • Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. (Liber Proverbiorum 19, 17)

  • Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. (Liber Proverbiorum 21, 13)

  • et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. (Liber Proverbiorum 31, 5)

  • Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam ; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. (Liber Ecclesiasticus 4, 1)

  • Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi. (Liber Ecclesiasticus 21, 6)

  • divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. (Liber Ecclesiasticus 26, 4)

  • Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. (Liber Ecclesiasticus 29, 15)

  • Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio. (Liber Ecclesiasticus 29, 29)

  • Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. (Liber Isaiae 3, 14)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina