Encontrados 307 resultados para: Patris

  • Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. (Liber Genesis 9, 22)

  • At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)

  • Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. (Liber Genesis 11, 29)

  • Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12, 1)

  • alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. (Liber Genesis 20, 12)

  • Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. (Liber Genesis 20, 13)

  • cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. (Liber Genesis 21, 5)

  • Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo: (Liber Genesis 24, 7)

  • Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum? (Liber Genesis 24, 23)

  • sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo. (Liber Genesis 24, 38)

  • Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei. (Liber Genesis 24, 40)

  • omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: (Liber Genesis 26, 15)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina