Encontrados 1212 resultados para: Pater Et Filius
Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaël, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prælii: tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israël. (Liber II Regum 13, 25)
In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. (Liber II Regum 14, 1)
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit: (Liber II Regum 14, 3)
Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo. (Liber II Regum 14, 16)
Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis. (Liber II Regum 14, 17)
Anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno. (Liber II Regum 14, 23)
Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo. (Liber II Regum 14, 29)
Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda. (Liber II Regum 15, 1)
Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus. (Liber II Regum 15, 3)
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ. (Liber II Regum 15, 5)
Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo. (Liber II Regum 15, 7)
Anno trigesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus. (Liber II Regum 15, 8)