Encontrados 1212 resultados para: Pater Et Filius
In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. (Liber Numeri 10, 16)
Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. (Liber Numeri 10, 18)
In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 10, 19)
Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. (Liber Numeri 10, 20)
Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 10, 22)
In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 10, 23)
Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. (Liber Numeri 10, 24)
Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. (Liber Numeri 10, 25)
In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. (Liber Numeri 10, 26)
Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. (Liber Numeri 10, 27)
Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. (Liber Numeri 11, 28)
Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. (Liber Numeri 12, 14)