Encontrados 24 resultados para: Pastor

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant: (Prophetia Ezechielis 34, 8)

  • Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis. (Prophetia Ezechielis 34, 12)

  • Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea: (Prophetia Ezechielis 37, 24)

  • Hæc dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ, sic eruentur filii Israël, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. (Prophetia Amos 3, 12)

  • Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium: et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor. (Prophetia Zachariae 10, 2)

  • O pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus: brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. (Prophetia Zachariae 11, 17)

  • et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)

  • Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 2)

  • Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 11)

  • Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves ; (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)

  • Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. (Evangelium secundum Ioannem 10, 14)

  • Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina