Encontrados 498 resultados para: Pan
Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)
Ecce nos ipsi hodie servi sumus : et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea. (Liber Nehemiae 9, 36)
ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato : ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 33)
eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis : et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. (Liber Nehemiae 13, 2)
Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, (Liber Thobis 2, 5)
Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. (Liber Thobis 4, 17)
Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. (Liber Thobis 4, 18)
excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis. (Liber Iudith 3, 10)
Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. (Liber Iudith 10, 5)
Incipite Domino in tympanis ; cantate Domino in cymbalis ; modulamini illi psalmum novum: exaltate, et invocate nomen ejus. (Liber Iudith 16, 2)
Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei, (Liber Esther 14, 16)
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. (Liber Iob 6, 26)
