Encontrados 362 resultados para: Oro
Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. (Evangelium secundum Ioannem 11, 28)
Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 2)
(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo. (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)
Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)
Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. (Actus Apostolorum 14, 12)
Disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant. (Actus Apostolorum 17, 17)
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. (Actus Apostolorum 23, 16)
Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. (Actus Apostolorum 24, 4)
Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris: (Epistula ad Romanos 16, 1)
Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. (Epistula ad Romanos 16, 15)
Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)