Encontrados 16965 resultados para: Or
Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur. (Liber Iudicum 20, 10)
Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum: (Liber Iudicum 20, 13)
sed ex cunctis urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)
Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, præter habitatores Gabaa, (Liber Iudicum 20, 15)
qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra præliantes: et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur. (Liber Iudicum 20, 16)
Virorum quoque Israël, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam. (Liber Iudicum 20, 17)
Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum. (Liber Iudicum 20, 21)
Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt: (Liber Iudicum 20, 22)
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen. (Liber Iudicum 20, 23)
eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa: et occurrentes eis tanta in illos cæde bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent. (Liber Iudicum 20, 25)
Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas, (Liber Iudicum 20, 26)
et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca fœderis Dei, (Liber Iudicum 20, 27)