Mosaico decorativo

Encontrados 16965 resultados para: Or

  • interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. (Liber Iudicum 12, 6)

  • Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad. (Liber Iudicum 12, 7)

  • qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël: (Liber Iudicum 12, 9)

  • mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem. (Liber Iudicum 12, 10)

  • mortuusque est, ac sepultus in Zabulon. (Liber Iudicum 12, 12)

  • mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec. (Liber Iudicum 12, 15)

  • Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. (Liber Iudicum 13, 1)

  • Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. (Liber Iudicum 13, 2)

  • quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum. (Liber Iudicum 13, 5)

  • sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. (Liber Iudicum 13, 7)

  • Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. (Liber Iudicum 13, 8)

  • Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro: Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidisset angelum, (Liber Iudicum 13, 9)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina