Mosaico decorativo

Encontrados 16965 resultados para: Or

  • Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. (Liber Iosue 14, 12)

  • Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. (Liber Iosue 15, 1)

  • Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, (Liber Iosue 15, 3)

  • atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. (Liber Iosue 15, 4)

  • Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. (Liber Iosue 15, 5)

  • et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. (Liber Iosue 15, 7)

  • Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis. (Liber Iosue 15, 12)

  • Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. (Liber Iosue 15, 13)

  • Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. (Liber Iosue 15, 15)

  • Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. (Liber Iosue 15, 16)

  • Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem. (Liber Iosue 15, 17)

  • Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. (Liber Iosue 15, 20)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina