Mosaico decorativo

Encontrados 16965 resultados para: Or

  • Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. (Liber Numeri 13, 30)

  • Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. (Liber Numeri 13, 31)

  • Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. (Liber Numeri 13, 32)

  • Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. (Liber Numeri 13, 33)

  • Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustæ videbamur. (Liber Numeri 13, 34)

  • Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? (Liber Numeri 14, 3)

  • Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. (Liber Numeri 14, 5)

  • et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. (Liber Numeri 14, 7)

  • Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. (Liber Numeri 14, 9)

  • Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël. (Liber Numeri 14, 10)

  • Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis? (Liber Numeri 14, 11)

  • Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. (Liber Numeri 14, 12)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina