Mosaico decorativo

Encontrados 16965 resultados para: Or

  • Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam. (Actus Apostolorum 10, 17)

  • Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. (Actus Apostolorum 10, 22)

  • Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. (Actus Apostolorum 10, 24)

  • Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. (Actus Apostolorum 10, 25)

  • Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: (Actus Apostolorum 10, 30)

  • Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 31)

  • Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare. (Actus Apostolorum 10, 32)

  • Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ; (Actus Apostolorum 10, 34)

  • Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 10, 39)

  • non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. (Actus Apostolorum 10, 41)

  • Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. (Actus Apostolorum 10, 42)

  • Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. (Actus Apostolorum 10, 43)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina