Encontrados 16965 resultados para: Or
et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. (Evangelium secundum Lucam 1, 10)
Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. (Evangelium secundum Lucam 1, 12)
Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: (Evangelium secundum Lucam 1, 13)
erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: (Evangelium secundum Lucam 1, 16)
et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)
Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 18)
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. (Evangelium secundum Lucam 1, 20)
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: (Evangelium secundum Lucam 1, 24)
et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. (Evangelium secundum Lucam 1, 50)
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. (Evangelium secundum Lucam 1, 51)
Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ: (Evangelium secundum Lucam 1, 54)