Encontrados 16965 resultados para: Or
Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro ceciderit, polluetur, et idcirco frangendum est. (Liber Leviticus 11, 33)
Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. (Liber Leviticus 11, 35)
Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. (Liber Leviticus 11, 36)
Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. (Liber Leviticus 11, 38)
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 39)
et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 40)
Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. (Liber Leviticus 11, 43)
qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam. (Liber Leviticus 12, 7)
Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur. (Liber Leviticus 12, 8)
Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. (Liber Leviticus 13, 2)
Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua: plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur. (Liber Leviticus 13, 3)
Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus: (Liber Leviticus 13, 4)