Mosaico decorativo

Encontrados 16965 resultados para: Or

  • et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione. (Liber Baruch 2, 25)

  • sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël, (Liber Baruch 2, 28)

  • quia scio quod me non audiet populus: populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ, (Liber Baruch 2, 30)

  • et scient quia ego sum Dominus Deus eorum: et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient: (Liber Baruch 2, 31)

  • et laudabunt me in terra captivitatis suæ, et memores erunt nominis mei, (Liber Baruch 2, 32)

  • et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis: quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me. (Liber Baruch 2, 33)

  • Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob: et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur: (Liber Baruch 2, 34)

  • Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te: (Liber Baruch 3, 2)

  • Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)

  • Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto: (Liber Baruch 3, 5)

  • quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te. (Liber Baruch 3, 7)

  • Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. (Liber Baruch 3, 8)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina