Mosaico decorativo

Encontrados 1207 resultados para: Ope

  • Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. (Prophetia Amos 8, 7)

  • Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum. (Prophetia Abdiae 1, 10)

  • Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. (Prophetia Ionae 2, 6)

  • Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quæ est in manibus eorum. (Prophetia Ionae 3, 8)

  • Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. (Prophetia Ionae 3, 10)

  • Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. (Prophetia Michaeae 2, 1)

  • Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini ; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei. (Prophetia Michaeae 3, 7)

  • et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum: (Prophetia Michaeae 5, 12)

  • Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. (Prophetia Michaeae 7, 10)

  • Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea. (Prophetia Habacuc 2, 17)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina