Encontrados 1207 resultados para: Ope
Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)
Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. (Liber Numeri 9, 16)
Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. (Liber Numeri 11, 23)
descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. (Liber Numeri 16, 33)
Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 16, 43)
Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. (Liber Numeri 18, 3)
Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. (Liber Numeri 19, 15)
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)
dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. (Liber Numeri 22, 11)
assumptaque parabola sua, dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob ; propera, et detestare Israël. (Liber Numeri 23, 7)
Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)
ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. (Liber Numeri 24, 6)
