Encontrados 36 resultados para: Onus

  • Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. (Liber Isaiae 17, 1)

  • Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus, (Liber Isaiae 19, 1)

  • Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)

  • Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? (Liber Isaiae 21, 11)

  • Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. (Liber Isaiae 21, 13)

  • Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? (Liber Isaiae 22, 1)

  • Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)

  • Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans ; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit. (Liber Isaiae 30, 6)

  • Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe ; (Liber Isaiae 58, 6)

  • Si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati, succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non extinguetur. (Liber Ieremiae 17, 27)

  • Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus: projiciam quippe vos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 33)

  • Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum et super domum ejus. (Liber Ieremiae 23, 34)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina