Encontrados 761 resultados para: Omnis

  • Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. (Liber Genesis 2, 1)

  • Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. (Liber Genesis 4, 14)

  • Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)

  • Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), (Liber Genesis 6, 12)

  • Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)

  • Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines, (Liber Genesis 7, 21)

  • Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. (Liber Genesis 9, 11)

  • Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)

  • Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. (Liber Genesis 35, 6)

  • Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. (Liber Genesis 41, 48)

  • Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. (Liber Genesis 45, 16)

  • Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens : percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis : omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti. (Liber Exodus 8, 17)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina