Encontrados 958 resultados para: Omnia
Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. (Liber Iob 42, 2)
Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia. (Liber Iob 42, 10)
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)
Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, (Liber Psalmorum 8, 8)
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua. (Liber Psalmorum 9, 2)
quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me. (Liber Psalmorum 17, 23)
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 21, 15)
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. (Liber Psalmorum 21, 18)
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. (Liber Psalmorum 32, 4)
qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum. (Liber Psalmorum 32, 15)
Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. (Liber Psalmorum 33, 21)
Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum. (Liber Psalmorum 34, 10)