Mosaico decorativo

Encontrados 1472 resultados para: Omnes

  • Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit. (Liber Sapientiae 15, 13)

  • Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: (Liber Sapientiae 15, 14)

  • una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, (Liber Sapientiae 17, 17)

  • Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. (Liber Sapientiae 18, 12)

  • Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)

  • Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. (Liber Ecclesiasticus 8, 8)

  • Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. (Liber Ecclesiasticus 13, 28)

  • quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)

  • Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 17)

  • Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis. (Liber Ecclesiasticus 17, 31)

  • In lapide luteo lapidatus est piger: et omnes loquentur super aspernationem illius. (Liber Ecclesiasticus 22, 1)

  • Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina