Encontrados 1472 resultados para: Omnes
Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? (Evangelium secundum Lucam 4, 22)
Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. (Evangelium secundum Lucam 4, 28)
Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. (Evangelium secundum Lucam 4, 40)
Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant: (Evangelium secundum Lucam 5, 9)
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)
Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. (Evangelium secundum Lucam 6, 19)
Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 40)
Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. (Evangelium secundum Lucam 8, 52)
Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes. (Evangelium secundum Lucam 9, 15)
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. (Evangelium secundum Lucam 9, 17)
Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. (Evangelium secundum Lucam 9, 23)