Encontrados 475 resultados para: Omnem
Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa, (Liber Iudith 3, 14)
Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et præoccupaverunt omnes vertices montium: (Liber Iudith 4, 3)
Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël, allocutusque est eos, (Liber Iudith 4, 11)
unum Deum cæli coluerunt, qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Ægyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus. (Liber Iudith 5, 9)
et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. (Liber Iudith 9, 3)
et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te: (Liber Iudith 11, 15)
Dixit autem Judith ad omnem populum: Audite me, fratres: suspendite caput hoc super muros nostros: (Liber Iudith 14, 1)
Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat. (Liber Esther 1, 5)
et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem. (Liber Esther 3, 6)
Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: (Liber Esther 10, 1)
Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. (Liber Iob 21, 33)
Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. (Liber Iob 40, 6)