Mosaico decorativo

Encontrados 475 resultados para: Omnem

  • Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël, (Liber II Samuelis 6, 21)

  • Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. (Liber II Samuelis 8, 15)

  • Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum. (Liber II Samuelis 10, 7)

  • Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israëlem, et transivit Jordanem, venitque in Helam: et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum. (Liber II Samuelis 10, 17)

  • Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath: cumque dimicasset, cepit eam. (Liber II Samuelis 12, 29)

  • Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. (Liber II Samuelis 15, 2)

  • Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)

  • Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos: (Liber II Samuelis 20, 23)

  • transierunt prope mœnia Tyri, et omnem terram Hevæi et Chananæi, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee: (Liber II Samuelis 24, 7)

  • Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël : (Liber I Regum 4, 1)

  • Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)

  • Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem ex omni parte in circuitu. (Liber I Regum 4, 24)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina