Encontrados 37 resultados para: Odio
Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. (Prophetia Malachiae 2, 16)
Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 43)
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 24)
et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 10)
Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
et eritis odio omnibus propter nomen meum: (Evangelium secundum Lucam 21, 17)
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 18)
Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 25)
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 14)
sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. (Epistula ad Romanos 9, 13)