Encontrados 173 resultados para: Noster

  • Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)

  • quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum. (Liber Isaiae 33, 21)

  • Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. (Liber Isaiae 33, 22)

  • Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus. (Liber Isaiae 37, 20)

  • Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël. (Liber Isaiae 47, 4)

  • Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum. (Liber Isaiae 63, 16)

  • Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum ; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)

  • Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. (Liber Ieremiae 3, 22)

  • Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. (Liber Ieremiae 5, 19)

  • Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)

  • Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc. (Liber Ieremiae 14, 22)

  • In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. (Liber Ieremiae 23, 6)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina