Encontrados 605 resultados para: Nomen
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. (Liber I Paralipomenon 9, 35)
Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. (Liber I Paralipomenon 13, 6)
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. (Liber I Paralipomenon 14, 11)
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes. (Liber I Paralipomenon 14, 17)
Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 8)
Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum. (Liber I Paralipomenon 16, 10)
et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17, 8)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo. (Liber I Paralipomenon 17, 24)
Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum. (Liber I Paralipomenon 29, 13)
sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 6)
ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum, (Liber II Paralipomenon 6, 20)
Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto, (Liber II Paralipomenon 6, 24)
