Encontrados 563 resultados para: Nobis
Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. (Evangelium secundum Marcum 10, 35)
Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. (Evangelium secundum Marcum 10, 37)
Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Marcum 12, 19)
Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? (Evangelium secundum Marcum 13, 4)
Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis. (Evangelium secundum Marcum 14, 15)
Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? (Evangelium secundum Marcum 16, 3)
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum: (Evangelium secundum Lucam 1, 1)
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: (Evangelium secundum Lucam 1, 2)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis (Evangelium secundum Lucam 1, 73)
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
