Mosaico decorativo

Encontrados 563 resultados para: Nobis

  • Hæc dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi: quia non abibunt. (Liber Ieremiae 37, 8)

  • Juravit ergo rex Sedecias Jeremiæ clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui quærunt animam tuam. (Liber Ieremiae 38, 16)

  • Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex: (Liber Ieremiae 38, 25)

  • dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur: (Liber Ieremiae 42, 2)

  • et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus. (Liber Ieremiae 42, 3)

  • sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri. (Liber Ieremiae 42, 6)

  • quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus. (Liber Ieremiae 42, 20)

  • sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus. (Liber Ieremiae 44, 17)

  • Phe. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio. (Lamentationes 3, 47)

  • Coph. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. (Lamentationes 4, 19)

  • Oratio Jeremiæ prophetæ. Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum. (Lamentationes 5, 1)

  • In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. (Lamentationes 5, 9)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina