Encontrados 563 resultados para: Nobis
in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos : Deus noster pugnabit pro nobis. (Liber Nehemiae 4, 20)
In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum. (Liber Nehemiae 4, 22)
Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis : quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ? (Liber Nehemiae 5, 9)
Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud : æs alienum concedamus quod debetur nobis. (Liber Nehemiae 5, 10)
cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus sit : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. (Liber Thobis 2, 21)
Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. (Liber Thobis 5, 23)
sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. (Liber Thobis 5, 25)
Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. (Liber Thobis 8, 10)
Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. (Liber Thobis 8, 18)
omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. (Liber Thobis 10, 5)
Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. (Liber Iudith 3, 6)
et quare præ omnibus qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace? (Liber Iudith 5, 4)
