Encontrados 13039 resultados para: No
Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium. (Liber Leviticus 22, 14)
Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino: (Liber Leviticus 22, 15)
si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile. (Liber Leviticus 22, 20)
Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)
Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. (Liber Leviticus 22, 22)
Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest. (Liber Leviticus 22, 23)
Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. (Liber Leviticus 22, 24)
De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea. (Liber Leviticus 22, 25)
Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. (Liber Leviticus 22, 27)
Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis. (Liber Leviticus 22, 28)
Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, (Liber Leviticus 22, 29)
eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 30)