Encontrados 13039 resultados para: No
Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. (Liber Numeri 35, 31)
Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri: (Liber Numeri 36, 2)
quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur. (Liber Numeri 36, 3)
Respondit Moyses filiis Israël, et Domino præcipiente ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est. (Liber Numeri 36, 5)
Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus: (Liber Numeri 36, 6)
ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum: (Liber Numeri 36, 10)
et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui (Liber Numeri 36, 11)
Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis, (Liber Deuteronomii 1, 3)
Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: (Liber Deuteronomii 1, 6)
Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi. (Liber Deuteronomii 1, 10)
Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia. (Liber Deuteronomii 1, 12)
Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula. (Liber Deuteronomii 1, 15)