Encontrados 13039 resultados para: No
Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: (Epistula II ad Corinthios 4, 13)
scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 4, 14)
Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. (Epistula II ad Corinthios 4, 16)
Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, (Epistula II ad Corinthios 4, 17)
non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt. (Epistula II ad Corinthios 4, 18)
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. (Epistula II ad Corinthios 5, 1)
Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes: (Epistula II ad Corinthios 5, 2)
si tamen vestiti, non nudi inveniamur. (Epistula II ad Corinthios 5, 3)
Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. (Epistula II ad Corinthios 5, 4)
Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. (Epistula II ad Corinthios 5, 5)
Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (Epistula II ad Corinthios 5, 6)
(per fidem enim ambulamus, et non per speciem): (Epistula II ad Corinthios 5, 7)