Mosaico decorativo

Encontrados 256 resultados para: Nisi

  • Sponsa. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 1)

  • Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)

  • Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis: (Liber Sapientiae 8, 21)

  • Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, (Liber Sapientiae 9, 17)

  • Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur? (Liber Sapientiae 11, 26)

  • nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum. (Liber Sapientiae 17, 11)

  • Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)

  • memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi. (Liber Ecclesiasticus 7, 30)

  • Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent. (Liber Ecclesiasticus 8, 20)

  • et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: (Liber Ecclesiasticus 34, 6)

  • Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor? (Liber Ecclesiasticus 34, 28)

  • et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 2)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina