Encontrados 23 resultados para: Necdum

  • Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. (Liber Genesis 15, 16)

  • Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. (Liber Genesis 19, 8)

  • Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: (Liber Genesis 24, 15)

  • Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. (Liber Genesis 44, 14)

  • novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. (Liber Exodus 9, 30)

  • Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea : dotabit eam, et habebit eam uxorem. (Liber Exodus 22, 16)

  • Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio. (Liber Deuteronomii 20, 6)

  • Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait: (Liber Iosue 2, 8)

  • Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est: (Liber Iosue 13, 1)

  • Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas. (Liber Iosue 18, 2)

  • Cui respondit Samson: Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines. (Liber Iudicum 16, 7)

  • Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. (Liber I Samuelis 3, 7)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina