Encontrados 15064 resultados para: Né
Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. (Liber Genesis 6, 14)
Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. (Liber Genesis 6, 16)
Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)
De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. (Liber Genesis 6, 20)
Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. (Liber Genesis 7, 4)
Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: (Liber Genesis 7, 11)
ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, (Liber Genesis 7, 14)
ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. (Liber Genesis 7, 15)
Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. (Liber Genesis 7, 16)
Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. (Liber Genesis 7, 19)
Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines, (Liber Genesis 7, 21)