Encontrados 86 resultados para: Multo

  • Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. (Liber Genesis 37, 34)

  • nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. (Liber Exodus 14, 12)

  • et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur (Liber Numeri 9, 19)

  • quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros: (Liber Numeri 20, 15)

  • Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. (Liber Numeri 22, 15)

  • Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore. (Liber Deuteronomii 1, 46)

  • Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te: (Liber Deuteronomii 7, 1)

  • Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum. (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 25, 15)

  • Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël. (Liber Iosue 10, 11)

  • Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. (Liber Iosue 11, 18)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina