Encontrados 42 resultados para: Mulieris
Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. (Liber I Regum 17, 17)
filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui. (Liber II Paralipomenon 2, 14)
ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ; (Liber Proverbiorum 5, 2)
Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum. (Liber Proverbiorum 30, 20)
Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 9)
Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 11)
Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. (Liber Ecclesiasticus 25, 17)
et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris: (Liber Ecclesiasticus 25, 19)
et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. (Liber Ecclesiasticus 25, 23)
Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus (Liber Ecclesiasticus 25, 24)
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam. (Liber Ecclesiasticus 25, 26)
Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie. (Liber Ecclesiasticus 25, 28)
