Encontrados 191 resultados para: Monte Sinai
habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. (Liber Iudicum 1, 35)
et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas. (Liber Iudicum 2, 9)
quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. (Liber Iudicum 3, 3)
et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Israël, ipso in fronte gradiente. (Liber Iudicum 3, 27)
Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. (Liber Iudicum 4, 5)
Dixitque Debbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo. (Liber Iudicum 4, 14)
Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël. (Liber Iudicum 5, 5)
Loquere ad populum, et cunctis audientibus prædica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. (Liber Iudicum 7, 3)
mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec. (Liber Iudicum 12, 15)
Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, (Liber Iudicum 17, 1)
Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa: homines autem regionis illius erant filii Jemini. (Liber Iudicum 19, 16)
Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus: (Liber I Samuelis 1, 1)