Encontrados 1191 resultados para: Mihi
Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. (Epistula ad Philippenses 3, 7)
Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: (Epistula ad Philippenses 4, 15)
quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. (Epistula ad Philippenses 4, 16)
cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: (Epistula ad Colossenses 1, 25)
et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. (Epistula ad Colossenses 4, 11)
quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)
Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. (Epistula II ad Timotheum 1, 18)
persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. (Epistula II ad Timotheum 3, 11)
In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. (Epistula II ad Timotheum 4, 8)
Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. (Epistula II ad Timotheum 4, 11)
Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: (Epistula II ad Timotheum 4, 14)
In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. (Epistula II ad Timotheum 4, 16)