Encontrados 1191 resultados para: Mihi
Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 17)
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)
Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 18)
Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 23)
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)
Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 20)
Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 2)
Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 24)