Mosaico decorativo

Encontrados 1191 resultados para: Mihi

  • Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. (Prophetia Danielis 5, 16)

  • Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)

  • Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me: (Prophetia Danielis 7, 16)

  • Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio, (Prophetia Danielis 8, 1)

  • dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum. (Prophetia Danielis 8, 19)

  • Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. (Prophetia Danielis 9, 22)

  • Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)

  • Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)

  • Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui. (Prophetia Danielis 10, 15)

  • Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. (Prophetia Danielis 13, 17)

  • Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. (Prophetia Danielis 13, 22)

  • Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. (Prophetia Danielis 13, 23)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina