Mosaico decorativo

Encontrados 1191 resultados para: Mihi

  • Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi hæc? propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutæ sunt plantæ tuæ. (Liber Ieremiae 13, 22)

  • Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. (Liber Ieremiae 15, 8)

  • Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra? Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. (Liber Ieremiae 15, 10)

  • Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum. (Liber Ieremiae 15, 16)

  • Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. (Liber Ieremiae 15, 18)

  • Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus. (Liber Ieremiae 16, 21)

  • Non sis tu mihi formidini: spes mea tu in die afflictionis. (Liber Ieremiae 17, 17)

  • Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. (Liber Ieremiae 20, 8)

  • qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus ! (Liber Ieremiae 20, 17)

  • Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles ! (Liber Ieremiae 22, 6)

  • qui dicit: Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. (Liber Ieremiae 22, 14)

  • Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. (Liber Ieremiae 23, 14)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina