Mosaico decorativo

Encontrados 1191 resultados para: Mihi

  • Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis. (Liber Ruth 3, 11)

  • Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. (Liber Ruth 3, 17)

  • quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam. (Liber Ruth 4, 4)

  • Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum. (Liber I Samuelis 1, 27)

  • Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. (Liber I Samuelis 2, 15)

  • Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël. (Liber I Samuelis 2, 28)

  • Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. (Liber I Samuelis 2, 35)

  • Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portæ, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis. (Liber I Samuelis 9, 18)

  • Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus es mihi sermonem istum? (Liber I Samuelis 9, 21)

  • Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel. (Liber I Samuelis 10, 15)

  • Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. (Liber I Samuelis 12, 12)

  • Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum. (Liber I Samuelis 13, 9)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina