Encontrados 232 resultados para: Meis
Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. (Liber Esther 4, 16)
Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, (Liber Esther 13, 3)
Periculum meum in manibus meis est. (Liber Esther 14, 4)
Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. (Liber Iob 3, 10)
Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi. (Liber Iob 4, 16)
Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. (Liber Iob 6, 30)
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? (Liber Iob 9, 14)
Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? (Liber Iob 13, 14)
Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. (Liber Iob 14, 16)
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. (Liber Iob 16, 11)
At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. (Liber Iob 19, 5)
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? (Liber Iob 19, 22)