Mosaico decorativo

Encontrados 912 resultados para: Mei

  • Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei: (Prophetia Danielis 9, 20)

  • Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)

  • Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te. (Prophetia Danielis 14, 37)

  • Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei ; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. (Prophetia Osee 2, 12)

  • Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 13)

  • Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. (Prophetia Osee 4, 8)

  • Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur. (Prophetia Osee 6, 5)

  • Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)

  • Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. (Prophetia Osee 11, 3)

  • Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum ; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. (Prophetia Osee 12, 8)

  • Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. (Prophetia Osee 13, 6)

  • De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. (Prophetia Osee 13, 14)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina