Encontrados 912 resultados para: Mei
et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias. (Liber Nehemiae 12, 33)
Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph, (Liber Nehemiae 12, 34)
et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis. (Liber Nehemiae 12, 35)
et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus : (Liber Nehemiae 12, 41)
Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in cæremoniis ejus. (Liber Nehemiae 13, 14)
Factum est autem, cum quievissent portæ Jerusalem in die sabbati, dixi : et clauserunt januas, et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum : et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. (Liber Nehemiae 13, 19)
Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. (Liber Nehemiae 13, 22)
et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis : memento mei, Deus meus, in bonum. Amen. (Liber Nehemiae 13, 31)
Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. (Liber Thobis 3, 3)
dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe. (Liber Thobis 4, 2)
Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. (Liber Thobis 6, 15)
Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiæ tuæ : (Liber Thobis 9, 2)
